JRA 2018, 312

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Pompeii > JRA 2018, 312

Dating

No information available.

Text

Hic togae virilis suae epulum populo Pompeiano triclinis CCCCLVI ita ut in triclinis quinideni homines discumberent munus gladiat(orium) / adeo magnum et splendidum dedit ut cuivis ab urbe lautissimae coloniae conferendum esset ut pote cum CCCCXVI gladiatores in ludo habuer(it?) et cum / munus eius in caritate annonae incidisset propter quod quadriennio eos pavit potior ei cura civium suorum fuit quam rei familiaris nam cum esset denari(i)s quinis modius tritici coemit / et ternis victoriatis populo praestitit et ut ad omnes haec liberalitas eius perveniret viritim populo ad ternos victoriatos per amicos suos panis cocti pondus divisit munere suo quod ante / senatus consult(um) edidit omnibus diebus lusionum et copositione promiscue omnis generis bestias venationibus dedit / et cum Caesar omnes familias ultra ducentesimum ab urbe ut abducerent iussisset uni / huic ut Pompeios in patriam suam reduceret permisit idem quo die uxorem duxit decurionibus quinquagenos nummos singulis populo denarios Augustalibus vicenos pagan(is) vicenos nummos dedit bis magnos ludos sine onere / rei publicae fecit propter quae postulante populo cum universus ordo consentiret ut patronus cooptaretur et IIvir referret ipse privatus intercessit dicens non sustinere se civium suorum esse patronum