CIL 14, 472

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Ostia > CIL 14, 472

Dating

No information available.

Text

D(is) M(anibus) / Melioris calculatoris / vixit ann(os) XIII hic tantae memoriae et scientiae / fuit ut ab antiquorum memori[a] usque in diem / finis suae omnium titulos superaverit / singula autem quae sciebat volumin[e] potius / quam titulo scribi potuerunt nam / commentarios artis suae quos reliq(u)it / primus fecit et solus posset imitari si eum / iniq(u)a fata rebus humanis non invidissent / Sex(tus) Aufustius Agreus vernae / suo praeceptor [i]nfelicissimus / fecit / in f(ronte) p(edes) II in ag(ro) p(edes) VI / excessit anno urbis condita / DCCCXCVII