CIL 14, 3940

Home > Monterotondo > CIL 14, 3940

Dating

No information available.

Text

[Praeteriens tendis] quocumque ex urbe sepulcrum / [fleto parva mor]ast tu quoque flendus eris / [hic iacet ingressus qui v]ixdum limina vitae / [dum superest mater p]ertulit ante mori / [immaturus abit pri]maevo flore sub umbras / [non dilecta magis qu]o mihi vita fuit / [patre bonisque puer cu]nctis bonus indole dignus / [in vita mirum] ni renobasst abos(!) / [sed tibi praeripuit cas]us tot praemia laudum / [et semper miserae iam m]ihi flendus eris / [ultima donavi tamen h]aec pia munera mater / [aeterna et iunget me tibi] nate quies