CIL 12, 944

Home > Europe > France > Provence-Alpes-Côte-d-Azur > Arles > CIL 12, 944

Dating

No information available.

Text

Fulgida regna petens caelesti sorte vocatus / lucis et aetheriae penitrans(!) fastigia laetus / optimus atque pius nunc Florentinus in isto / resplendit tumolo meritis sanctissimus abbas / effera qui quondam linguae descrimina calcans / neq(ue) optare malum studuit nec laedere quemquam / terruit ipse tamen faciles sed publice verbis / iustitiae tramitem servans cum pace paterna // nescia iurandi pandens conloquia cunctis / verba di sollers toto de pectore prom(i)sit / sancta quibus d(omi)ni resonant praeconia semper / atque perassiduis concentibus aethera plaudent / bella gerens carnis pestifera vitia contra / belligeransque palam saevissima proelia vicit / ast hinc celsa poli capiens iam praemia felix / sanctorum socius fruitur cum laude coronam // huius namque viri corpus per cuncta sacratum / iam dudum advectum d(omi)ni cum laudibus amplis / Constantinus ovans posuit f{a}eliciter abbas / intra beata crucis condens fastigia sacrae / nec non et tumuli pretiosa tegmina firmans / praestruxit solida e crustato marmore fulchra / atamen exactis iam septem denique lustris / condita quo fuerant praefati membra sepulc{h}ro / effulsere Petri tandem de sede beati / quae propriis meritis pandunt hic signa salutis / virtutumque simul praestant et commoda larga // infirmis validum dantes per cuncta vigorem / ergo potens pastor conpensa praemia votis / splendida sed Chr(ist)o commenda saepe poetam / cuius parva tibi prom(i)serunt carmina laudem / Ianuarium exhoc quem candida mente nutristi / tantillumque semul scalptorem marmoris huius / adnixis precibus d(omi)no per saecula cuncta / more tuo placidus commenda iugiter hinc iam / esse quoque monachum nosti quem s(an)c(t)e benignum / nunc et in aeterno Hilarianum semper adorna // Primus itaque fuit s(an)c(tu)s Florentinus abbas monasterio nostro per annos V / et menses VI qui vixit annis pl(us) m(inus) LXX obiit prid(ie) Id(us) April(es) duodecies p(ost) c(onsulatum) Basilii v(iri) c(larissimi) Iunioris indict(ione) prima post hunc secundus fuit dom(i)nus redem(p)tus abbas