CIL 11, 531

Home > Europe > Italy > Emilia-Romagna > Provincia di Rimini > Ancient city Rimini > CIL 11, 531

Dating

No information available.

Text

Funere non aequo puer immatu/rus obivi marmoreisque meis his iaceo / tumulis non potui parvus puerilem implere / iuventam nec vestire meam [flore novo] faciem / nec senior capiti niveos mutare capillos at fati / victus sorte puer perii heu crudele nefas quae / me generaverat hora haec eadem vitae ter/minus hora fuit non ego quod perii doleo se / parvulus infans quod cum plus saperem spem me/rui dubiam si vita incolumis potuisset vincere fata / crevisset eneris [gloria mag]na mei fortuna in/visa est spes est frustrata parentes / mors cuncta / eripuit dira quies hominum