CIL 11, 4976

Home > Europe > Italy > Umbria > Spoleto > CIL 11, 4976

Dating

No information available.

Text

Quamvis saeva tuos properans mors ruperit annos / nec rata sunt vitae tempora longa tuae / sunt tibi pro rapido tamen haec solacia leto / quod clara generis nobilitate vales / floret celsa domus suboles clarique nepotes / non est in casu mors metuenda tibi / nec te sollicitat saevissima cura minorum / et servat castos uxor amata toros / [noli qua]propter Ioannes gaudia vitae / [plangere perpetuo] iam caritura die