CIL 11, 4631

Home > Europe > Italy > Umbria > Ancient city Carsulae > CIL 11, 4631

Dating

No information available.

Text

Pontia sidereis aspirans vultibus olim / hic iacet aetherio semine lapsa fuit / omnes honos omnis ces(s)it tibi gratia formae / mens quoque cum vultus digna nitore fuit / tradita virgo toris decimum non pertulit annum / coniugii infelix unica prole perit / quantus amor mentis probitas quam grata marito / quam casti mores quantus et ipse pudor / ni(hi)l tibi quod foedum vitium nec moribus ullum / dum satis obsequeris famula dicta viri // denique te memet fatis odioque gravatum / dum sequeris vidit Corsica cum lacrimis / tu Treviros pergens cursu subvecta rotarum / coniugis heu cultrix dura satis pateris / te pater infestus genero cum tollere vellet / tem(p)tasti laqueum si faceret genitor / cedite iam veterum laudes omnesque maritae / tempora nulla dabunt talia quae faciat / vir tuus ingenti gemitu fletuque rigatus / hos feci versus pauca tamen memorans // [3]iam // hic legit autores mu[ltos(?)