CIL 11, 1616

Home > Europe > Italy > Toscana > provincia di Firenze > Ancient city Firenze > CIL 11, 1616

Dating

No information available.

Text

D(is) M(anibus) v(ivus) f(ecit) / Q(uintus) Vibius L(uci) f(ilius) Sca(ptia) / Maximus Smintius / aerarius sexvir / sibi et Maeminiae Q(uinti) f(iliae) / Maximae uxori dulcissim(ae) / et Q(uinto) Vibio Q(uinti) f(ilio) Vero f(ilio) et L(ucio) fratri suo / hic lapis et tutamen erit post morte(m) sepulcri / et dabit indicium obitos hic esse sepultos / si tamen at Manes credimus esse aliquit / vivere quo prodest nisi si post morte(m) cavemus / nomen fama volat tantum corpusque crematur / aeternamque domum petimus et fine(m) laborum / dum legis hoc disce ponere et ipse tibi