CIL 9, 4796

Home > Africa > Algeria > Thubursicu Numidarum > Forum New Forum > CIL 9, 4796

Dating

No information available.

Text

D(is) M(anibus) / is cuius per capita versorum nomen declaratur / fecit se vius sibi et suis omnibus / libertis libertabusque posterisque eorum / liber nunc curis fuerim qui respice lector / notus in urbe sacra vendenda pelle caprina / exhibui merces popularibus usibus aptas / rara fides cuius laudata est semper ubique / vita eata fuit struxi mihi marmora feci / secure solvi semper fiscalia manceps / in cunctis simplex contractibus omnibus aequus / ut potui nec non subveni saepe petenti / semper honorificus semper communis amicis / maior ad(huc) hic laudis honor potior quoque cunctis / ipse meis quod constitui tutamina membris / talia qu(a)e feci non tam mihi providus uni / heredum quoque cura fuit tenet omnia secum / re propria quicumque iacet me fama loquetur / exeplum laudis vixi dum vita manebat / sollicitus multis requiem feci quoque multis / L(ucius) Nerusius Mithres