CIL 9, 3071

Home > Europe > Italy > Abruzzo > San Valentino in Abruzzo Citeriore > CIL 9, 3071

Dating

No information available.

Text

Siste gradum quaeso sine te levet umbra tenacem / hospes iter durum est quid teris usque viae / audi pauca moram facient mea dicta labors / sed memor haec imo pectore conde tuo / crudeles divi St{h}ygias(!) quicumque paluds / incolitis nulli qua datur ire retro / quid vos immatura iuvat quae vestra futurast / post modo consumpto tempore turba uo / fletibus adsiduis luget maestissima mater / quae prior occidere quam Naiamira dari {e}igni / debuit ut superi pia fata tulissent / et pater hoc titulo debuit ante legi / his ergo mea dicta refer desistat humatam / ulterius lac{h}rmis sollicitasse suis / sum deflecta satis finem decet esse dolori / quid semel occubuit nulla querella iuvat