CIL 3, 6998

Home > Asia > Turkey > Phrygia > Seyitgazi > CIL 3, 6998

Dating

No information available.

Text

Kaput ex testamento P(ubli) Aeli Onesimi Aug(usti) lib(erti) / civitati Nacolensium patriae meae amantissimae quamvis pl[u]/rimum debeam pro mediocritate tamen peculioli mei dari volo / HS CC(milia) n(ummum) ea condicione uti arbitratu Corneli [Hyg]ini et Corneli [He]/syci faeneretur ea pecunia et ex usuris qu[od conf]ectum fuerit pr[o]/ximo triennio in sitonico tribuant ut q[uo]dquod annis possit e[o] / frumentum comparari et peracto triennio volo eius omnis pe/cuniae usuras quodquod annis civibus meis dividi [p]olitograp[h(ia)] / facta die felicissimo natali domini n(ostri) Traiani Hadriani sport[u]/li[s] autem partem dimidiam eius usurae tribui volo sic ut par[s] / dimidia die festo eoru[m qu]ae [3]idia appellantur er[ogetu]r