AE 1992, 1800

Home > Africa > Tunisia > El Khandak > AE 1992, 1800

Dating

No information available.

Text

Cn(aeo) Apertio L(uci) fil(io) Gaetulico IIvirali / viro cerealicio splendidissimae / col(oniae) Karthaginis bonitatis et inno/centiae singularis humanissimo / in singulos cives et in patriam libera/lissimus qui praeter id quod ad opus / aquaeductus publici contulit amplius / aquam aliam repertam sua pecunia ex/tructo proprio opere priori aquae coniunxit / pontem etiam in flumen ad transmittendam / publicam aquam opere quadrato pecunia maxi/ma extruxit et praeter haec omnia lacum quo/que ad usum utriusque aquae et ornamentum / civitatis de suo fecit et marmoribus et opere / musaeo exornavit cui ob tot liberalitates / et munificentias ordo ad referendam meritis / eius gratiam statuam de sportulis suis faci/endam decrevit quam in foro loco quem / ipse elegit cum basi constituit l(ocus) d(atus) d(ecreto) d(ecurionum)