IRT 562

Home > Africa > Libya > Leptis Magna > IRT 562

Dating

No information available.

Text

Nilii Nili[i 3] // Vigiliis atque consilio domi forisque prae/stanti integritate praecipuo iustitia et iu/diciorum moderatione perpenso instaura/tori moenium publicorum ordinis ci(vi)umque om/nium salutis providentissimo custodi verita/tis honestatis et fidei amicissimo / Flavio Archontio Nilo v(iro) p(erfectissimo) comiti et praesidi / prov(inciae) Trip(olitanae) patrono optimo ob infinita eius be/neficia quibus vel separatim vel cum omni pro/vincia sublevati ac recreati Lepcimagnenses / gratulamur uno consensu ordinis viri / secundam statuam decreverunt eamque / propter praecipuum eius meritum singu/laremque praestantiam in Severiano / foro ad sempiternam posteritatis me/moriam constituendam curaverunt