ICUR 8, 20752

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 8, 20752

Dating

No information available.

Text

Constantina d(eu)m venerans Christoq(ue) dicata / omnibus ipensis devota mente paratis / numine divino multum Christoq(ue) iuvante / sacravit templum victricis virginis Agnes / templorum quod vincit opus terrenaq(ue) cuncta / aurea quae rutilant summi fastigia tecti / nomen enim Christi celebratur sedibus istis / tartaream solus potuit qui vincere mortem / invectus caelo solusq(ue) inferre triumphum / nomen Adae referens et corpus et omnia membra / a mortis tenebris et caeca nocte levata / dignum igitur munus martyr devotaq(ue) Christo / ex opibus nostris per s(a)ecula longa tenebris / o felix virgo memorandi nominis Agnes // Constantina deo