ICUR 2, 4148

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 2, 4148

Dating

No information available.

Text

Huius apostolici primum est hic corpus humatum / quod foret et tumulo dignus in arce Petri / hinc vatum procerumque cohors quos cernis adesse / membra sub egregia sunt adoperta domo / sed dudum ut pastor magnus Leo s(a)epta gregemque / chisticolam servans ianitor arcis erat / commonet e tumulo quod gesserat ipse superstes / insidians ne lupus vastet olive dei / testantur missi pro recto dogmate libri / quos pia corda colunt quos prava turba timet / rugiit et pavida stupuerunt corda ferarum / pastorisque sui iussa sequuntur oves / hic tamen extremo iacuit sub marmore templi / quem iam pontificum plura sepulc{h}ra celant / Sergius antistes divino impulsus amore / hunc in fronte sacrae transtulit inde domus / exornans rutilum pretiosoa tumbum / in quo poscentes mira superna vident / et quia praemicuit miris virtutibus olim / ultima pontificis gloria maior erit / sedit in episcopatu annos XXI mensem I dies XIII depositus est III Idus [Nov(embres)] / et iterum translatus huc a beato papa Sergio III Kal(endas) Iul(ias) indictione I