IAM 2.1, 94

Home > Africa > Morocco > Banasa > IAM 2.1, 94

Dating

No information available.

Text

Exemplum epistulae Imperatorum nostrorum An[toni]ni et Veri Augustorum ad Coiiedium Maximum / li{i}bellum Iuliani Zegrensis litteris tuis iunctum legimus et / quamquam civitas Romana non nisi maximis meritis pro/vocata in[dul]gentia principali gentilibus istis dari solita sit / tamen cum eum adfirmes et de primoribus esse popularium / suorum et nostris rebus prom(p)to obsequio fidissimum nec / multas familias arbitraremur apu Zegrenses paria pos/s[e] de officis suis praedicare quamquam plurimos cupiamus ho/nore a nobis in istam domum conlato ad aemulationem Iuli/ani excitari non cunctamur et ipsi Ziddinae uxori item / liberis Iuliano Maximo Maximino Diogeniano civitatem / Romanam salvo iure gentis dare / exemplum epistulae Imperatorum Antonini et Commodi Augg(ustorum) / ad Vallium Maximianum / legimus libellum principis gentium Zegrensium animadverti/musq(ue) quali favore Epidi Quadrati praecessoris tui iuvetur pro/inde et illius testimonio et ipsius meritis et exemplis quae / allegat permoti uxori filiisq(ue) eius civitatem Romanam sal/vo iure gentis dedimus quod [ut] in commentarios nostros referri / possit explora quae cui{i}usq(ue) aeta{ti}s sit et scribe nobis / descriptum et recognitum ex commentario civitate Romana / donatorum divi Aug(usti) et Ti(beri) Caesaris Aug(usti) et C(ai) Caesaris et divi Claudi / et Neronis et Galbae et divorum Aug(ustorum) Vespasiani et Titi et Caesaris / Domitiani et divorum Aug(ustorum) Ner[v]ae et Trai{i}ani Parthici et Trai{i}ani / Hadriani et Hadriani Antonini Pii et Veri Germanici Medici / Parthici maximi et Imp(eratoris) Caesaris M(arci) Aureli Antonini Aug(usti) Germa/nici Sarmatici et Imp(eratoris) Caesaris L(uci) Aureli Commodi Aug(usti) Germanici Sar/matici quem protulit Asclepiodotus lib(ertus) id quod i(nfra) s(criptum) est / Imp(eratore) Caesare L(ucio) Aurelio Commodo Aug(usto) et M(arco) Plautio Quintilio co(n)s(ulibus) / pr(idie) Non(as) Iul(ias) Romae / Faggura uxor Iuliani principis gentis Zegrensium ann(orum) XXII / Iuliana ann(orum) VIII Maxima ann(orum) IIII Iulianus ann(orum) III Diogenia/nus ann(orum) II liberi Iuliani s(upra) s(cripti) / rog(atu) Aureli Iuliani principis Zegrensium per libellum suffra/gante Vallio Maximiano per epistulam his civitatem Romanam de/dimus salvo iure gentis sine diminutione tributorum et vect[i]gali/um populi et fisci / actum eodem die ibi isdem co(n)s(ulibus) / Asclepiodotus lib(ertus) recognovi / signaverunt / M(arcus) Gav[i]us M(arci) f(ilius) Pob(lilia) Squilla Ga[l]licanus / [M(anius)] Acilius [M(ani)] f(ilius) Gal(eria) Glabrio / T(itus) Sextius T(iti) f(ilius) Vo[t(uria)] Lateranus / C(aius) Septimius C(ai) f(ilius) Qui(rina) Severus / P(ublius) Iulius C(ai) f(ilius) Ser(gia) Scapula Tertul[l]us / T(itus) Varius T(iti) f(ilius) Cla(udia) Clemens / M(arcus) Bassaeus M(arci) f(ilius) Stel(latina) Rufus / P(ublius) Taruttienus P(ubli) f(ilius) Pob(lilia) Paternus / [[[Sex(tus) Tigidius 1 f(ilius) 3 Perennis]]] / Q(uintus) Cervidius Q(uinti) f(ilius) Arn(ensi) Scaevola / Q(uintus) Larcius Q(uinti) f(ilius) Qui(rina) Euripianus / T(itus) Fl(avius) T(iti) f(ilius) Pal(atina) Piso