Camodeca 2018.p, 218

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Pozzuoli > Camodeca 2018.p, 218

Dating

No information available.

Text

Cn(aeo) Pompeio / Euphrosyno / post decretum ei bisellium et statuam / honorato etiam decurionalibus ornamentis / ab ordine decurionum cuius decretum infra scr(iptum) est / Idibus Ianuari(i)s in curia basilicae Aug(ustae) Anniana(e) scribundo adfuerunt universi / quod L(ucius) Pontius Ingenu(u)s et T(itus) Clodius Felix IIviri verba fecerunt de decernendis ornamentis / decurionalibus Pompeio Euphrosyno probo homini quid de ea re fieri p(laceret) / d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / cum Pompeius Euphrosynus munificentiae suae nomine bene meruerit de re publica / nostra placere huic ordini ornamenta decurionalia ei decerni ita ut / omnia commoda accipiat / pro quibus ordinis splendidissimi benefici(i)s quamvis et superius / divisisset decurionibus item liberis eorum et i(i)s qui decuriones / non erant singulis HS L n(ummum) item uxoribus eorum singulis HS XXX n(ummum) / item scribis singulis HS XX n(ummum) item colonis ingenuis singulis HS VIII n(ummum) / Augustalibus singulis HS VIII n(ummum) colonis singulis HS IIII n(ummum) / iterum dedit secunda divisione decurionibus singulis HS L n(ummum) / colonis ingenuis et Augustalibus et colonis libertinis sing(ulis) HS IIII n(ummum) / P(ublio) Iuventio Celso II Q(uinto) Iulio Balbo co(n)s(ulibus) / V Idus Martias / Cn(aeus) Pompeius Euphrosynus post extructum adsignatumque / rei publicae opus templi et divisiones duas factas quae s(upra) s(criptae) s(unt) / imaginem Serapidis ex auri p(ondo) VI in templo Serapidis posuit / [co]nsecravitque et ut adfectibus suis quos erga coloniam / plenissimos exhibuit magis satisfaceret et promissi etiam sui / nomine quod distulerat ut post se daret vivs omni munificentiae / genere transigeret triplicem mulsationem in templo Serapidis dedit / ita ut infra scriptum est / decurionibus sing(ulis) HS CL n(ummum) colonis ingenuis et Augustalibus et colonis libertinis / sing(ulis) HS XII n(ummum) fiunt mulsationes quinque quas aut ante hanc diem aut hac die dedit