CLE 1335

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CLE 1335

Dating

No information available.

Text

Hic decus Italiae tegitur Constantius heros / qui patriae tegmen murus et arma fuit / invictus bello non fictae pacis amator / confixus plagis victor ubique tamen / hic mare per medium gentem copressit euntem / sobrius armipotens castus moderamine pollens / primus in ingenio primus in arma fuit / Romanis blando quantum flagravit amore / tantum Pannoniis gentibus horror erat / iste sibi et natis bello mercavit honores / munera principibus colla secata dedit / vatorum medio pictus pater anxia mater / quem plangat nescit stat stupefacta dolens / peius Roma gemit tanto spoliata senatu / perdidit ornatum perdidit arma simul / tristes stant acies magno ductore remoto / cum quo Roma potens quo sine pressa iacet / hunc tumulum dux magne tuum tibi condidit uxor / quae tecum rursus consociata iacet / istud nulla manus temptet violare sepulc{h}rum / at Theodora tuum te cupiente parens