CIL 9, 2827

Home > Europe > Italy > Molise > Provincia di Campobasso > Campomarino > CIL 9, 2827

Dating

No information available.

Text

C(aius) Helvidius Priscus arbiter / ex copromisso inter Q(uintum) / Tillium Eryllum procurato/rem Tilli Sassi et M(arcum) Paquium Aulanium / actorem municipi(i) Histoniensium u/trisq(ue) praesentibus iuratus sententiam / dixit in ea verba q(uae) inf(ra) s(cripta) s(unt) / cum libellus vetus ab actoribus Histoniensium / prolatus sit quem disideraverat Tillius / Sassius exhiberi et in eo scriptum fuerit / eorum locorum de quibus agitur fa/ctam definitionem per Q(uintum) Coelium Gal/lum M(arco) Iunio Silano L(ucio) Norbano Balbo / co(n)s(ulibus) VIII K(alendas) Maias inter P(ublium) Vaccium Vitulum / auctorem Histoniensium fundi Heriani/ci et Titiam Flaccillam proauctorem Til/li Sassi fundi Vellani a(ctum) e(sse) in re praesenti / de controversia finium ita ut utrisq(ue) / dominis tum fundorum praesentibus / Gallus terminaret ut primum palum / figeret a quercu pedes circa undec/im abesset autem palus a fossa neque / apparet quod pedes scripti essent / propter vetustatem libelli interrupti / in ea parte in qua numerus pedum / scri(p)tus videtur fuisse inter fos/sam autem et palum iter commune{m} / esset cuius prop(r)ietas soli Vacci Vituli esset / ex eo palo e regione ad fraxinum notatam pal/um fixum esse a Gallo et ab eo palo e regione ad / superciliu(m) ultimi lacus Serrani in partem sinisterio/[rem d]erectam finem ab eodem Gallo