CIL 6, 1711

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > CIL 6, 1711

Dating

No information available.

Text

Claudius Iulius Ecclesius Dynamius v(ir) c(larissimus) et inl(ustris) urb(i) praef(ectus) d(icit) / amore patriae conpulsi ne quid diligentiae deesse videatur / studio nostro adici novimus ut omnium molendinariorum fraudes / amputentur quas subinde venerabili populo atq(ue) universitati fieri / suggerentibus nobis agnovimus et ideo stateras fieri praecepimus / quas in ianiculo constitui nostra praecepit auctoritas unde hoc / programmate universitatem nosse decernimus frumenta cum ad / haec loca conterenda detulerint consueta fraudibus licentia / [quo modo] possit amoveri primo pensare non differant deinde post/quam fregerint propter fidem integrae observationis adhibitis / isdem ponderibus agnoscant nihil sibi abstulisse licentiam frau/datorum accipere autem secundum constitutum brevem molend[in]/arios tam in Ianiculo quam per diversa praecipimus per modium unum / nummos III ita quod si quis eorum inlicita praesumptione farinam / crediderit postulandam deprehensus et multae subiaceat et / fustiario supplicio se noverit esse subdendum illud autem hu/manitas [nostr]a propter corporatorum levamen adicit ut si qui vo/luntate propria non conpulsus sed donandi nimo farinam / offerre voverit habeat qui accipit liberam facultatem