CIL 2, 761

Home > Europe > Italy > Lazio > Latina > Norba > CIL 2, 761

Dating

No information available.

Text

Imp(eratori) Nervae Traiano Caesari Augusto Germanico Dacico sacrum // templum in rupe Tagi superis et Caesare plenum / ars ubi materia vincitur ips{s}a sua / avis quali dederit voto fortasse requiret / cura viatorum quos nova fama iuvat / ingentem vasta pontem qui mole peregit / sacra litaturo fecit honore Lacer / qui pontem fecit Lacer et nova templa dicavit / scilicet et superis munera sola litan(t) / pontem perpetui mansurum in saecula mundi / fecit divina nobilis arte Lacer / idem Romuleis templum cum Caesare divis / constituit felix utraque causa sacri // C(aius) Iulius Lacer d(e) d(ecurionum) s(ententia) f(ecit) et dedicavit amico Curio Lacone Igeditano