CIL 1, 2924

Home > Europe > Italy > Puglia > Provincia di Taranto > Ancient city Taranto > CIL 1, 2924

Dating

No information available.

Text

]R ENP AT IN[3] / [3 sei quis eorum quei ceivis R(omanus) non erit alterei nomen ad pr(aetorem) quoius ex h(ac) l(ege) quaestio erit detolerit et is eo ioudicio condemnatus erit tum quei eius nomen detolerit quoiu]s eorum opera maxume is / [condemnatus erit quei in sua quisque ceivitate dict(ator) pr(aetor) aedilisve non fuerit sei ex h(ac) l(ege) ceivis R(omanus) fierei nolet ipse leibereique eius nepotesque eo filio gnatei in sua ceivita]te omnium rerum / [tributorumque immunes sunto eisque advorsum mag(istratum) prove mag(istratu) R(omano) provocatio esto tamquam sei ceives R(omani) essent atque vocatio omnis militiae mu]nerisve esto atque aera militaria stipendiaque / [omnia eis merita sunto sei quoius causa ipse leibereive eius nepotesque eo filio gnatei alterum vocabit seive ab altero vocabitur in] ioudicium Romae certet sei Romae velet ad quem / [mag(istratum) de ea re ceivibus R(omanis) adire ius erit neive quis mag(istratuum) prove mag(istratu) facito quo minus setiusve in eius causa ioudicetur 3 isque ma]g(istratus) ad quem de ea re aditum erit facito ne in eius / [causa aliter quam utei ex h(ac) l(ege) oportebit ioudicetur et sei quid eo invito advorsum h(anc) l(egem) ioudicium de ea re fiet id ioudicium ei mag(istratu) s]ed fraude sua inhiberi liceto quei ceivis / [R(omanus) ex h(ac) l(ege) alterei nomen detolerit sei is eo ioudicio condemnatus erit tum ei quoius eorum opera maxume is condemnatus erit ipsei leibe]reisque eius nepotibusque eo filio gnatis quei eorum / [velent in eius tribu quei condemnatus erit suffragium ferre inque eam tribum censeri ius esto atque eis militiae vocatio esto atque] aera militaria stipendiaque eis omnia merita sunto / [quoi muneris publici militiaeve vocatio ex h(ac) l(ege) erit esseve oportebit nei quis mag(istratus) prove mag(istratu) facito utei is invitus in sua ceivitate] munus faciat neive inperato neive advorsum provocationem / [coerceto neive militem screibito neive ious iourandum adigito neive sacramento rogato rogareive iubeto neive in militiam] ducito neive facito quo invitus eat nisei tumultus Galici / [Italicive causa 3 pr(aetor) quei Romae inter peregreinos] ius deicat is facito utei socium nominisque Latini omnium / [exterarumque nationum regumque ameicorum legatis exemplaria huius legis dentur sei velent atque utei haec lex in c]ontione et apud senatum in sex mensibus prioribus et in sex / [mensibus posterioribus quot annis recitetur quaestor quoi aerarium provincia est tabulam a{h}eneam h(ac) l(ege) inscribendam literis inc]isis fictamque apud forum unde de plano recte legi possitur / [ponendam curato quom ea tabula ita posita erit omnes mag(istratus) vidento nei ea tabula deiciatur neive detrimentum accipiat ab eo q]uei id consoluerit quique ad id scribendum aderit queique / [aliam ob causam attigerit praetor quoius ex h(ac) l(ege) quaestio erit facito utei in albo formula nominum delatorum suo anno ab omni soci]o populo ceivitate regnove tota scripta apud forum siet et / [quom ioudicium ex h(ac) l(ege) confectum erit in eam formulam referendas curato sententias eorum ioudicum de eo quei ex h(ac) l(ege) absolutus erit quei]ve ex h(ac) l(ege) condemnatus erit quei ioudices in eam rem fuerint / [sei quis ex h(ac) l(ege) condemnatus erit et eum quoius eorum opera maxume is condemnatus erit praemium accipere oportebit in eam] rem de ei(u)s quei eius nomen detolerint palam ioudicei in singulos / [ioudex quisque tabellam ferto pr(aetorum)que eum quei maiori parti ioudicium videbitur praemio utei s(upra) s(criptum) e(st) ornato nomenque eius quem ita or]narit in tabula a{h}enea incisum sub rostris facito fixsum siet / [mag(istratus) prove mag(istratu) ioudexque h(ac) l(ege) factus iourato Iovem deosque Penates sese quae ex h(ac) l(ege) oportebit facturum neque advorsum h(anc) l(egem) facturum sc(iens) d(olo) m(alo)] neque intercesurum esse q(uo) h(aec) l(ex) minus setiusve fiat quei ex h(ac) l(ege) / [non iouraverit is magistratum inperiumve nei petito neive capito neive gerito neive habeto neive in senatu sententi]am deicito nive quis sinito neive eum cens(orem) in senatu legito / [quei ex h(ac) l(ege) ita iouraverit is facito utei apud q(uaestorem) quoi aerarium provincia obvenerit suum nomen perscriptum siet q(uaestor)que ea nomina acci]pito et eos quei ex h(ac) l(ege) apud se iourarint facito in tabulis / [publiceis relatos habeat quos ex h(ac) l(ege) iourare oportebit pr(aetor) quei inter pregreinos ius deicet quom diem ante quam iourare oportebit ex h(ac)] l(ege) trinum nundinum contenuo palam prodixerit nondinisq(ue) / [tertiis eos ad ious iourandum vocaverit postea nomina eorum quei non ex h(ac) l(ege) iouraverint in eam tabulam inscribito quae ex h(ac) l(ege) prosc]ripta propositaque apud forum fuerit quom res prolatae / [erunt 3 pr(aetor) quoius ex h(ac) l(ege) quaestio erit ea tabula sibei] facito utei tota citetur hoic legei fraudem nei quis / [facito s(enatus) c(onsulto) d(e) m(agistratibus) neive decernito quo minus setiusve fiant quae ex h(ac) l(ege) fieri oportebit sei quis advorsum h(anc) l(egem) fecerit poena HS 3 in res singulas qu]emque teneto s(ei) s(acrum) s(anctum) e(st) q(uod) n(on) i(ure) s(it) r(ogatum) e(ius) h(ac) l(ege) n(ihilum) r(ogato) tr(ibuni) pl(ebis) / [huius anni quo h(ac) l(ege) teneantur quove in h(anc) l(egem) iourent e(ius) h(ac) l(ege) n(ihil) r(ogato)]