CIL 12, 594

Home > Europe > France > Provence-Alpes-Côte-d-Azur > Gemenos > CIL 12, 594

Dating

written: 138 - 161 CE

Text

[P]agani pagi Lucreti qui sunt fini/bus Arelatensium loco Gargario Q(uinto) Cor(nelio) / Marcelli lib(erto) Zosimo IIIIIIvir(o) Aug(ustali) col(onia) Iul(ia) / Paterna Arelate ob honorem eius qui notum(!) fecit / iniuriam nostram omnium saec[ulor]um Sacra/tissimo principi T(ito) Aelio Antonino [Aug(usto) Pio te]r Romae / misit per multos annos ad praesides pr[ovinci]ae perse/cutus est iniuriam nostram suis i[pensis e]t ob hoc / donavit nobis ipendia quae fecit ut omnium saecu/lorum Sacratissimi principis Imp(eratoris) Caes(aris) Antonini Aug(usti) Pii / beneficia durarent permanerentque quibus frueremur / [aquis] et balineo gratuito quod ablatum erat paganis / quod usi fuerant amplius annis XXXX