CIL 12, 533

Home > Europe > France > Bouches-du-Rhône > Aix-en-Provence > CIL 12, 533

Dating

No information available.

Text

Paulo siste gradum iuvenis / pie quaeso viator ut mea per / titulum noris sic invida fata uno / minus quam bis denos ego vixi per ann(o)s / integer innocuus semper pia mente / probatus qui docili lusu iuvenum / bene doctus harenis pulcher et ille fui / variis circumdatus armis saepe feras lusi / medicus tamen is quoque vixi et comes / ursaris comes his qui victima(m) sacris / caedere saepe solent et qui novo tempore / veris floribus intextis refovent simulacra deorum nomen si quaeris / titulus tibi vera fatetur / Sex(tus) Iul(ius) Felicissimus / Sex(tus) Iulius Felix / alumno incompara[bili et] / Felicitas f[ec(erunt)] // Tu quicumque legis titulum / ferale(m) sepulti / qui fuerim quae vota mihi / quae gloria disce / bis denos vixi depletis / mensibus annos / [e]t virtute potens et pulcher / flore iuventae / [e]t qui praefferrer(!) populi / laudantis amore / [q]uit mea damna doles fati / non vincitur ordo / [res] hominum sic sunt ut / [citre]a(?) poma / [aut matur]a cadunt aut / [immatura] leguntur