CIL 11, 5694

Home > Europe > Italy > Marche > Albacina > CIL 11, 5694

Dating

written: 141 CE

Text

T(ito) Hoenio Severo M(arco) Peducaeo Priscino co(n)s(ulibus) / VI K(alendas) Dec(embres) decrt(um) decur(ionum) / quod C(aius) Caesius Silvester p(rimi)p(ilaris) v(erba) f(ecit) Aet(h)rium / Ferocem centur(ionem) leg(ionis) II Traian(ae) Fortis per incremen/ta gradus militiae sua tam singulis quam rei p(ublicae) n(ostrae) / quotiens necesse fuit multum praestitisse / proxime quoque petitioni nostrae ab Optimo / Maximoque principe Antonino Aug(usto) Pio / vectigal viae silic stratae ita in/stitisse ut mature impetraretur et / et impendi(i)s urbicis res p(ublica) beneficio eius / relevaretur ut Optimus Imp(erator) n(oster) ex / corniculario praef(ecti) viglum primo / ei omnium ordinem Alexandriae / dederit debere nos itaq(ue) ei statuam / pedestrem secus merita eius / decernere q(uid) f(ieri) p(laceat) d(e) e(a) r(e) referente / L(ucio) Vario Firmo IIIIvir(o) censente C(aio) / Cluvio Sabino ita cens(uerunt) / placere universis consensu plebis / Aet(h)rio Feroci |(centurioni) secus merita / eius statuam ubi ipse desiderave/rit quam primum poni cens(uerunt)