CIL 10, 1784

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Pozzuoli > CIL 10, 1784

Dating

written: 224 CE

Text

Gaviae M(arci) fil(iae) / Marcianae / honestae et incompara/bilis sectae matron(ae) Gavi / Puteolani decurion(is) omnib(us) / honorib(us) functi fil(iae) Curti Cris/pini splendidi equitis Romani / omnib(us) honorib(us) functi uxori Ga/vi Iusti splendidi equit(is) Romani / sorori huic cum ob eximi[u]m pu/dorem et admirabilem cas[tit]a/tem inmatura et acerba morte / interceptae res p(ublica) funus public(um) / item foleum et tres statuas decr(evit) / M(arcus) Gavius Puteolanus pater hon(oratus) / decreti contentus sua peun(ia) / posuit l(ocus) d(atus) d(ecreto) d(ecurionum) // L(ucio) Bruttio Crispino L(ucio) Roscio Aeliano co(n)s(ulibus) / V Kal(endas) Novembr(es) / in templo divi Pii scribundo adfuerunt Caep(ius?) Proculus Cossutius Rufinus / Cl(audius) Priscus Calp(urnius) Pistus quod postulante Annio Proculo o(rnato) v(iro) de decernendo / funere publico Gaviae M(arci) f(iliae) Marcianae b(onae) m(emoriae) f(eminae) item decem libris folei(!) locisq(ue) / tribus concedendis / quae ipsi elegerint in quibus statuae eidem Marcia/nae secundum eiusdem Proculi postulationem ponerentur P(ublius) Manlius Egnati/us Laurinus duovirum(!) v(erba) f(ecerunt) q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) optasse quidem singulos uni/verosque nostrum in honorem Curti Crispini magistratus n(ostri) primarii / viri item Gavi uteolani soceri eius adaeque o(ptimi) v(iri) Gaviae Marcianae r(everentissimae) m(emoriae) f(eminae) / vivae potius honors conferre quam ad huius modi decretum prosilire ut de / solacio viventium quaereremus ei ideo quod pertineat etiam ad memoriam / puellae ipsius cohonestandum placere huic ordini funus publicum {ei} de/cerni et decem libras folei mitti concedique secundum postulationem Anni / o(ptimi) v(iri) ut loca quae elegerint statuendis tribus statuis de consensione nostra / consequantur