CIL 10, 114

Home > Europe > Italy > Calabria > Ancient city Strongoli > CIL 10, 114

Dating

No information available.

Text

Ma(nio) Meconio Ma(ni) f(ilio) / Cor(nelia) Leoni / aed(ili) IIIIvir(o) leg(e) Cor(nelia) / quaest(ori) pec(uniae) p(ublicae) / patrono municipi(i) / Augustales patrono / ob merita eius l(ocus) d(atus) d(ecreto) d(ecurionum) // kaput ex testamento / hoc amplius rei p(ublicae) Petelinorum dari volo / HS X(milia) n(ummum) item vineam Caedicianam cum / parte{m} fundi Pompeiani ita uti optima maxi/maq(ue) sunt finibus suis qua mea fuerunt volo au/tem ex usuris semissibus HS X(milium) n(ummum) comparari Augus/talium loci n(ostri) ad instrumentum tricliniorum du/um quod eis me vio tradidi candelabra et lucerna[s] / bilychnes arbitrio Augustalium quo facilius strati[o]/nibus publicis obire possint quod ipsum ad utilitate[m] / rei p(ublicae) n(ostrae) pertinere existimavi facilius subituris onus Augu[s]/talitatis dum hoc commodum ante oculos habent / ceterum autem temporum usura[s] semisse[s] HS X(milium) n(ummum) ad instr[u]/mentum Augustalium arbitrio ipsorum esse volo qu[o] / facilius munus meum perpetuum conservare possint / neque in alios usus usuras quas ita a re p(ublica) acceperint tra(ns)/ferri volo quam si necesse fuerit in pastinationem / vineam quoq(ue) cum parte fundi Pompeiani sic ut su/pra dixi hoc amplius Augustalibus loci n(ostri) dar[i] / volo quam vineam vobis Augustales idcirco dari / volo quae est Aminea ut si cogitationi meae qua pro/spexisse me utilitatibus vestris credo consenseritis / vinum usibus vestris dumtaxat cum publice epulas ex/ercebitis habere possitis hoc autem nomine relevati i/pendi(i)s facilius prosilituri hi qui ad munus Augustalit[a]/tis conpellentur locatio vineae partis Pompeiani vin[e]/am colere poterint haec ita ut cavi fieri praestariqu[e] / volo hoc amplius ab heredibus meis volo praestar[i] / rei p(ublicae) Petelinorum et a re p(ublica) Petelinorum corpori Au/gustalium ex praedi(i)s ceteris meis palum ridica[m] / omnibus annis sufficiens pedaturae vineae / quam Augustalibus legavi // [A v]obis autem Augustales peto hanc voluntatem / meam ratam habeatis et ut perpetua forma obser/vetis curae vestrae mandetis quo facilius autem / nota sit corpori vestro haec erga vos volunta / totum loco kaput quod ad vestrum honorem perti/net