AE 1990, 211

Home > Europe > Italy > Campania > Provincia di Salerno > Ancient city Paestum > AE 1990, 211

Dating

No information available.

Text

Vulcaciq(!) Rufino et Fl(avio) Eusebio cons(ulibu)s Kalendis / Augustis / cum cibes frequentes coloniae Paestanorum in uno / adfuissent consilioque habito berba(!) fecerunt cum / tot tantaque beneficia sblendentia(!) de domo Aquilini Nes/tori probi adulescentis descendant quibus colonia nos/tra exornata unicuique nobis cibibus(!) in oculis adque / animis sint praecipuae cum unusquisque civium se con/berterit opera ab his extructa oculis eorum occurrant / sic faciem cibitatis(!) honestam reddant utinam qui tantus / populus esset status ut tantis muneribus domus eorum / aliis quoque gloriosis muneribus remunerandus esset / fateri beneficia eius munera populi intebimque(!) contentos / esse hoc munere flaminis gratulit quod publica voce / et offerendum etiam cibes(!) cupierant cum Aquilius Nesto/rius contemplatione mutui honoris nos municipes sua / dignatione unice diligat sitque similem nobis adfec/tionem etiam Aquilius Aper filius efu(s)(!) praebiturus / placere cibibus(!) patronatus cibitatis(!) eidem offerri / ut fulti patrocinio eorum populus noster plus ho/noris consecutus quam optulisset videatur / quod fieri placere de ea re ita censuerunt / feliciter