EAOR 3, 2

Home > Europe > Italy > Molise > Provincia di Campobasso > Ancient city Larino > EAOR 3, 2

Dating

written: 11 CE

Text

S(enatus) c(onsultum) [3] / [3] in Palatio in porticu quae est ad Apollinis scr(ibundo) ad(fuerunt) C(aius) Ateius L(uci) f(ilius) Ani(ensi) Capito Sex(tus) Pomp[eius Sex(ti) f(ilius) 3] / [3] Octavius C(ai) f(ilius) Ste(llatina) Fronto M(arcus) Asinius Curti f(ilius) Arn(ensi) Mamilianus C(aius) Gavius C(ai) f(ilius) Pob(lilia) Macer q(uaestor) A(ulus) Did[ius 1 f(ilius) 3 Gallus q(uaestor)] / [quod M(arcus) Silan]us L(ucius) Norbanus Balbus co(n)s(ules) v(erba) f(ecerunt) commentarium ipsos composuisse sic uti negotium iis [datum de rebus ad libidinem] / [femina]rum pertinentibus aut ad eos qui contra dignitatem ordinis sui in scaenam ludumv[e prodirent seve? auctora]/[rent?] u(ti) s(ancitur) s(enatus) c(onsultis) quae d(e) e(a) r(e) facta essent superioribus annis adhibita fraude qua maiestatem senat[us minuerent q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere)] / [pla]cere ne quis senatoris filium filiam nepotem neptem pronepotem proneptem neve que[m cuius patri aut avo] / [v]el paterno vel materno aut fratri neve quam cuius viro aut patri aut avo paterno ve[l materno aut fratri ius] / fuisset unquam spectandi in equestribus locis in scaenam produceret auctoramentove ro[garet ut in? harena? depugna]/ret(?) aut ut pinnas gladiatorum raperet aut rudem tolleret aliove quod eius rei simile min[istraret neve si quis se] / praeberet conduceret neve quis eorum se locaret idque ea de causa diligentius caveri dum [ne d(olo) m(alo) perseverent qui] / eludendae auctoritatis eius ordinis gratia quibus sedendi in equestribus locis ius erat aut p[ublicam ignominiam] / ut acciperent aut ut famoso iudicio condemnarentur dederant operam et postea quam ei des[civerant? sua sponte ex] / [equ]estribus locis auctoraverant se aut in scaenam prodierant neve quis eorum de quibus [s(upra) s(criptum) e(st) si id contra dignitatem ordi]/[nis su]i faceret libitinam haberet praeterquam si quis iam prodesset(!) in scaenam operasve [suas ad harenam locasset si]/[ve na]tus natave esset ex histrione aut gladiatore aut lanista aut lenone / [quodque? s(enatus)] c(onsulto) quod M(anio) Lepido T(ito) Statilio Tauro co(n)s(ulibus) referentibus factum esset scriptum compre(he)n[sum esset ne cui ingenuae quae] / [minor qua]m an(norum) XX neve cui ingenuo qui minor quam an(norum) XXV esset auctorare se operas[ve suas ad? harenam? scaenamve?] / [3]s locare permitteretur nisi qui eorum a divo Augusto aut ab Ti(berio) Caesare Aug[usto in 3] / [3 co]niectus esset {qui eorum} is qui ita coniecisset auctorare se operasve suas [locare si eum divus Augustus aut Ti(berius)] / [Caesar Aug(ustus) ad l]arem redducendum esset statuissent id servari placere praeterquam [