CIL 6, 1872

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Rome > Urbs > CIL 6, 1872

Dating

written: 227 CE

Text

Ti(berio) Claudio Esquil(ina) Severo / decuriali lictori patrono / corporis piscatorum et / urinator(um) q(uin)q(uennali) III eiusdem corporis / ob merita eius / quod hic primus statuas duas una / Antonini Aug(usti) domini n(ostri) aliam Iul(iae) / Augustae dominae nostr(ae) s(ua) p(ecunia) p(osuerit) / una cum Claudio Pontiano filio / suo eq(uite) Rom(ano) et hoc amplius eidem / corpori donaverit HS X mil(ia) n(ummum) / ut ex usuris eorum quodannis / natali suo XVII K(alendas) Febr(uarias) / sportulae viritim dividantur / praesertim cum navigatio sca/pharum diligentia eius adquisita / et confirmata sit ex decreto / ordinis corporis piscatorum / et urinatorum totius alv(ei) Tiber(is) / quibus ex s(enatus) c(onsulto) coire licet s(ua) p(ecunia) p(osuerunt) // Dedic(ata) XVI K(alendas) Sept(embres) Nummio Albino et Fulvio Aemiliano co(n)s(ulibus) / praesentibus / Iuventio Corneliano et / Iulio Felicissimo / patronis / quinquennalib(us) / Claudio Quintiano et / Plutio Aquilino / curatorib(us) / Aelio Augustale et / Antonio Vitale et / Claudio Crispo