CIL 11, 5750

Home > Europe > Italy > Marche > Sentinum > CIL 11, 5750

Dating

No information available.

Text

P(ublio) Cornelio Saeculare II et C(aio) Iunio Donato / II co(n)s(ulibus) IIII Non(as) Dec(embres) / Ostr(a)e in municipio coll(egium) centon(ariorum) cum (!) schola sua frequen/tes scribundo adfuissent ibique referente T(ito) Vessidio For/tunato q(uin)q(uennale) universoru(m) consensu verba sunt facta / quanto amore quantaque munificetia{m} n(umerum) n(ostrum) Carenus Vibi/anus ornasse pala(m) est cuius inpares beneficiis ad / remunerandam {a}eius adfectionem qu(a)erere remedia / debere sed pr(a)ecipuum aque laudabilem communis voti / repertum consilium ut coretium Victorinum ad genus {a}e/ius et honors pertinentem vel (h)ac ob{b}latione muneremus / et patronum {a}eum iandudum(!) lectum publica testificatio/ne manifestetur igitur si cunctis videtur tabulam aeream / continentem testimonium circa eum nostr(a)e adfectionis / ideoque Q R q(uid) f(ieri) (laceret) de {a}ea r(e) u(niversi) i(ta) censuerunt / placere Coretio Victorino patrono n(umeri) n(ostri) tabul(am) aeream conti/nentem ve(r)ba decreti nostri offerri per Vessidium Fortuna/tum Cornelium Tertium q(uin)q(uennales) Publilium Maximinum / Aurelium Ursinum Valerium Iustum / Cocceium Mercurialem Antistium Maximum / Octavium Clementem Petronium Felicem / Vessidium Filoquirium Octavium Tau/rum Satrenu(m) Superum Vessidium Verecundu(m) / Statium Faustum legatos / feliciter