AE 1991, 713

Home > Europe > Italy > Emilia-Romagna > Provincia di Parma > Salsomaggiore Terme > AE 1991, 713

Dating

No information available.

Text

M(arco) Nummio Albino L(ucio) Fulvio Aemiliano / co(n)s(ulibus) / Kal(endis) Apr(ilibus) Flavia Fidentia in templo Minervae collegi / fabrum quod referentib(us) G(aio) Antonio Primitivo et Q(uinto) Sertorio Fe/licissimo curatorib(us) verba facta sunt esse perpetuam consuetudin(em) / augendis collegi n(ostri) virib(us) si optimos quosq(ue) viros et amantissi/mos singulor(um) universorumq(ue) pro defensione tutela n(ostra) patronos / olim cooptatos tabulis patrocinalib(us) prosequamur q(uid) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / et ideo cum sit Virius Valens patronus colleg(ii) n(ostri) vir eximiae indolis / praeditus municipi quoq(ue) n(ostri) decurio et omnib(us) hon(oribus) perfunct(us) sit / et collegi(i) dendrophor(um) patron(us) ad cuius tam larga et ultro semper / obferentia cumulor(um) eius innumerabilia beneficia remuneran/da placuit universis tabulam aeneam patrocinal(em) ei / poni in parte domus eius qua permiserit quo plenius voluptas / n(ostra) erga eum eluceat cuius titulus scripturae perpetuitate gloriam n(ostri) consensus declaret / adfuere universi