TPSulp 54

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Pompeii > TPSulp 54

Dating

No information available.

Text

M(arco) Pompeio Silvano A(ulo) Antonio Rufo co(n)s(ulibus) / V Nonas Octobres / M(arcus) Lollius Philippus scripsi me accepisse mutua et / debere C(aio) Sulpicio Cinnamo HS XX mil{l}ia num(mum) / [ea]q[ue H]S viginti mil{l}ia nummum quae s(upra) s(cripta) s(unt) / p(roba) r(ecte) d(ari) stipulatus est C(aius) Sulpicius Cinnamus spopond[i] / M(arcus) Lollius Philippus actum Puteolis / isdem co(n)s(ulibus) V Nonas Octobres C(aius) Av[i]lius Cinnamus / scripsi [int]err[o]gante C(aio) Sulpicio Cinnamo ea HS XX / mil{l}ia nummum q(uae) s(upra) s(cripta) sunt fide et periculo / meo esse iussi pro M(arco) Lollio Philippo C(aio) Sulpicio / Cinnamo fateor autem et iuravi per / Iovem et numen divi Aug(usti) me h[o]c anno / pro eodem nulli ali fide mea esse [i]ussisse / actum Puteolis