SupIt 9.A, 35

Home > Europe > Italy > Abruzzo > Provincia di LAquila > Ancient city Amiternum > SupIt 9.A, 35

Dating

No information available.

Text

Fl(avio) Constantino et Rufio Albino co(n)ss(ulibus) / XV Kal(endas) Ienuarias(!) / cum universi pagani seu vicani Forulani in [e]/pulo Aug(usteo?) frequentes obvenissent ibi Antis[tius] / Lucentius proc(urator) eorum v(erba) f(ecit) quanta sit b[enivo]/lentia(?) quantus(que) honor olim proscriptum ge[nus] / Salliorum patronatus patriae n(ostrae) Amiternin[or(um)] / semper vos domini convicani omnes meminis[se] / certus sum et quia pro(vo)cat nos dignitas a(t)que a[mo(r)] / C(ai) Sallii Sofronii iun(ioris) patroni ord(inis) et patr(iae) n(ostrae) Amit[er(ninorum)] / filius(!) C(ai) Salli Sofroni Pompeiani p(erfectissimi) v(iri) pat(roni) ordi[nis] / populi civitatum Amiterninorum Reatinorum / Interamnatium Praetuttinorum et Ave(ia)tium [V(estinorum)] / cuius refoveamus benignum honorem adque(!) r[eno]/vandam dignitatem omnes igitur domini h[unc] / iuvenem Sallium Sofronium patronum nobis et vi[co] / praeficiamus cuiusq(ue) fides et benivola affectio qu[anta] / et qualia erga eius in nobis ante{h}a proces[serit] / de cuius pr(a)estantia plur{i}a in nos conferr[i spere]/mus q(uid) {e} d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) u(niversi) i(ta) c(ensuerunt) placet et nobis ius[ta] / legatio tua et eius paterna benivola fama nobi[s et] / patriae n(ostrae) olim titulis patronatus pro(s)cripta hab[eri] / et eius Sofroni iun(ioris) affectio sincera{ra} et lau[dabi]/lis prudentia quam omnes viriq(ue) scimus erga / nos amorem conferre unde spes magna et def[ens]/i(o)nis auxilia beneficiis concurrentibus plur{i}a [in nos] / conferri speremus petendumq(ue) sit de eius [digna]/tione ut hanc scripturam nostram aere in[cisam] / tabula hospitali suscipiat et in aedibu[s suis lo]/co sacrari praecipiat feliciter