SupIt 13.V, 1

Home > Europe > Italy > Piemonte > Provincia di Alessandria > Ancient city Casale Monferrato > SupIt 13.V, 1

Dating

No information available.

Text

[Imp(erator?) 3] Caesar Augu[stus] / Clodio Secundo suo salutem / liberti eorum qui secundum voluntatem suam cooptati m[u]/nicipes Va[r]dacati(!) alterius condicionis sunt quam patroni nisi si et / ipsi coopt[ari] volunt et utroque loco munere f[u]ngi id et in eo in quo c[o]/o[ptati] sun[t et] in eo ex quo patroni eorum oriundi sunt / pecunia[e q]uae sine decurionum decreto erogatae sunt ab {i}iis restitui rei / publicae oportet qui eas dederunt su[a] sponte ita ut petitio eis sit adversu[s] / eos quibus crediderunt / magistractus qui parum idoneos pra(e)des acceperunt cum cavendum esset rei / pulicae ipsi obligati sunt quod si praedes tunc quidem idonei funerunt cum / acciperentur postea v[ero] aliqua ex caussa minuerunt faculta[te]s non e[st] / fortuna praedum magistratibus imputanda vale