RMD 4, 202

Home > Europe > Croatia > Vukovar > RMD 4, 202

Dating

No information available.

Text

Nero Claudius divi Claudi f(ilius) Germanici Caesaris n(epos) Ti(beri) / Caesaris Aug(usti) pron(epos) divi Aug(usti) abn(epos) Caesar Aug(ustus) Germani/cus pont(ifex) max(imus) trib(unicia) pot(estate) VII imp(erator) VII co(n)s(ul) IIII / equitibus qui militant in alis IIII quae apellan/tur I Hisp(anorum) et Aravacor(um) et I Hispan(orum) Auriana et II Hispan(orum) / et Aravacor(um) et II Astrum et sunt in Illyrico sub L(ucio) / Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena stipen/dia aut plura meruerant quorum nomina subscripta / sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit / et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent / cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum / iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas / a(nte) d(iem) VI Non(as) Iul(ias) Cn(aeo) Pedanio Salinatore L(ucio) Velleio Pater/culo co(n)s(ulibus) alae II Hisp(anorum) et Aravacor(um) cui praeest Sex(tus) / Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai f(ilio) Breuco / et Proculo f(ilio) eius et Priscillae f(iliae) eius et Proculae f(iliae) eius / et Procellae f(iliae) eius descriptum et recognit(um) ex tabul(a) / aenea quae fixa est in Capitolio ad latus sinistrum / aedis thensarum extri(n)secus // M(arci) Petroni Flacci eq(uitis) R(omani) / P(ubli) Corneli Crispini eq(uitis) R(omani) / Sex(ti) Pompili Flori eq(uitis) R(omani) / C(ai) Titi Firmi / T(iti) Minuci Modesti / L(uci) Ovidi Prisci / P(ubli) Critti Narcissi / M(arci) Petroni Narcissi // Nero Claudius divi Claudi f(ilius) Germanici / Caesaris n(epos) Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pron(epos) divi Aug(usti) / abn(epos) Caesar Aug(ustus) Germanicus pont(ifex) max(imus) trib(unicia) / pot(estate) VII imp(erator) VII co(n)s(ul) IIII / equitibus qui militant in alis IIII quae apel/lantur I Hispanorum et Aravacor(um) et I / Hispanor(um) Auriana et II Hispanor(um) et Aravac(orum) / et II Astrum et sunt in Illyrico sub Lucio / Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena / stipendia aut plura meruerant quorum nomina / subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum / civitatem dedit et conubium cum uxoribus // quas tunc habuissent cum est civitas iis data / aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxis/sent dumtaxat singuli singulas a(nte) d(iem) VI Non(as) Iul(ias) / Cn(aeo) Pedanio Salinatore L(ucio) Velleio Paterculo co(n)s(ulibus) / alae II Hispanor(um) et Aravacor(um) cui praeest Sex(tus) / Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai f(ilio) / Breuco et Proculo f(ilio) eius et Priscillae f(iliae) eius et / Proculae f(iliae) eius et Procellae f(iliae) eius descriptum / et recognit(um) ex tabula aenea quae fixa est in / Capitolio ad latus sinistrum aedis the(n)sarum / extri(n)secus