RICG 8, 20

Home > Europe > France > Auvergne > Clermont-Ferrand > RICG 8, 20

Dating

No information available.

Text

Abraham sanctis merito sociande patronis / quos tibi collegas dicere non trepidem / nam sic praecedunt ut mox tamen ipse sequare / dat partem regni portio matyri / natus ad Euphraten pro Christo ergastula passus / et quinquennali vincula laxa fame / elapsus regi truculento Susidis orae / occiduum properas solus ad usque solum / sed confessorem virtutem signa sequuntur / spiritibusque malis fers fugitive fugam / quaque venis Lemurum se clamat cedere turba / daemonas ire iubes exul in exilium / expeteris cunctis nec te capit amitus ullus / est tibi delatus plus onerosus honor / Romuleos refugis Byzantinosque fragores / atque sagittifero moenia fracta Tito / murus Alexandri te non tenet Antiochique / spernis Elisseae Byrsica tecta domus / rura paludicolae temnis populosa Ravennae / et quae lanigero de sue nomen habent / angulus iste placet paupertinusque recessus / et casa cui culmo culmina pressa forent / aedificas hic ipse deo venerabile templum / ipse dei templum corpore facte prius / finiti cursus istic vitaeque viaeque / sudori superest dupla corona tuo / iam te circumstant paradisi milia sacri / Abraham iam te conperegrinus habet / iam patriam ingrederis sed de qua decidit Adam / iam potes ad fontem fluminis ire tui