RICG 8, 12

Home > Europe > France > Limousin > Limoges > RICG 8, 12

Dating

No information available.

Text

Quamvis pontificem premeret tremebunda senectus / attamen haec voluit plebs superesse patrem / aut si naturae mutari debita possint / pro pastore suo grex properasset iter / sed quia non licuit populum spes consulat illa / quod hunc pro meritis vexit ad astra fides / immaculata deo conservans membra pudore / Exocius meruit iam sine fine diem / pectore sub cuius regnans patientia victrix / fluctibus in tantis anchora sensus erat / felle carens animo placidus dulcedine pastus / nesciit offensis ira referre vices / templorum cultor recreans modulamine cives / vulneribus patriae fida medella fuit / qui tria lustra gerens in pontificatus honore / pergit ad antiquos plebe gemente patres / non decet hunc igitur vacuis deflere querellis / post tenebras mundi quem tenet aula poli