RICG 8, 11

Home > Europe > France > Limousin > Limoges > RICG 8, 11

Dating

No information available.

Text

Invida mors rapido quamvis miniteris hiatu / non tamen in sanctis iura tenere vales / nam postquam remeans domuit fera Tartara Christus / iustorum meritis sub pede victa iaces / hic sacra pontificum toto radiantia mundo / membra sepulc{h}ra tegunt spiritus astra colit / ruricii gemini flores quibus Aniciorum / iuncta parentali culmine Roma fuit / pectore vena loquax mundano culta sapore / venit ad aetherios lingua colenda libros / actu mente gradu spe nomine sanguine nexi / exultant pariter hinc avus inde neps / tempore quisque suo fundans pia templa patroni / iste Augustini condidit ille Petri / hic probus ille pius hic serius ille serenus / certantes pariter quis cui maior erit / plurima pauperibus tribuentes divite censu / misere ad caelos quas sequerentur opes / quos spargente manu redimentes crimina mundi / inter apostolicos / credimus esse choros / felices qui sic de nobilitate fugaci / mercati in caelis iura senatus habent