RICG 15, 95

Home > Europe > France > Rhône-Alpes > Vienne > RICG 15, 95

Dating

No information available.

Text

Sanctorum vitas(?) transactis cursibus (a)evi / scriptis(?) posteritas cernere magna cupit / ut valeat(?) similis certis consistere veris / atque procul tendat vivere post obitum / hoc igitur sancti(?) conduntur membra sepulc{h}ro / Pantagati patris pontificisque pii / cuius vita fuit gemino sublimis honore / fascibus insignis religione potens / arbitrio regum quaesturae cingula sumpsit / stemmate praecipuus plus probitate cluens / dans epulas primis et largo munere(?) gazas / pauperibusque dedit caelica regna petens / ingenio sollers ingenti dogmate fulsit / orator magnus vates et ipse fuit / his(?) igitur studiis primaevo flore iuventae(?) / inter summatos esse prior studuit / in sbolem(?) felix diviso(?) munere vidit / pars sacrata(?) deo pars genitura manet / post matura(?) vero(?) quam cessit tempore vita / culmen apostolicum contulit alma fides / sic linquens mundum caelestem possidet arcem / qui sit praesidium celsa(?) Vienna(?) tibi / bissenum vitae complevit tramite lustrum / annis quinque super saecula(?) nostra videns / in quibus aeternae contemplans premia(?) vitae / lucem perpetuam promeruitque suae