JRA 2018, 312
Dating
No information available.
Text
Hic togae virilis suae epulum populo Pompeiano triclinis CCCCLVI ita ut in triclinis quinideni homines discumberent munus gladiat(orium) / adeo magnum et splendidum dedit ut cuivis ab urbe lautissimae coloniae conferendum esset ut pote cum CCCCXVI gladiatores in ludo habuer(it?) et cum / munus eius in caritate annonae incidisset propter quod quadriennio eos pavit potior ei cura civium suorum fuit quam rei familiaris nam cum esset denari(i)s quinis modius tritici coemit / et ternis victoriatis populo praestitit et ut ad omnes haec liberalitas eius perveniret viritim populo ad ternos victoriatos per amicos suos panis cocti pondus divisit munere suo quod ante / senatus consult(um) edidit omnibus diebus lusionum et co