IRCPacen 143

Home > Europe > Portugal > Aljustrel > IRCPacen 143

Dating

No information available.

Text

] Ulpio Aeliano suo salutem // [3 pretium procuratori] Aug(usti) praesens numerato qui ita non fecerit et convictus erit prius coxisse venam quam pretium sicut {su} / supra scriptum est solvisse pars occupatoris commissa esto et puteum universum proc(urator) metallorum / vendito is qui probaverit ante colonum venam coxisse quam partis dimidiae ad fiscum pertinen/tis numerasse partem quartam accipito putei argentari(i) ex forma exerceri debent quae / hac lege continetur quorum pretia secundum liberalitatem Sacratissimi Imp(eratoris) Hadriani Aug(usti) obser/vabuntur ita ut ad eum pertineat proprietas partis quae ad fiscum pertinebit qui primus pretium puteo fecerit / et sestertia quattuor milia nummum fisco intulerit qui ex numero puteorum quinque unum / ad venam perduxerit in ceteris sicut supra scritum est opus sine intermissione facito ni ita fecerit alii / occupandi potestas esto qui post dies XXV praeparationi impensarum dats opus quidem / statim facere coeperit diebus autem continuis decem postea in opere cessaverit alii occupandi / [i]us esto puteum a fisco venditum continuis sex mensibus intermissum alii occupandi ius / [es]to ita ut cum venae ex eo proferentur ex more pars dimidia fisco salva sit / [occu]patori puteorum socios quos volet habere liceto ita ut pro ea parte qua quis socius erit impensas / conferat qui ita non fecerit tum is qui impensas fecerit rationem impensarum factarum a se / continuo triduo in foro frequentissimo loco propositam habeto et per praeconem denunciato / sociis ut pro sua quisque portione ipensas conferat qui non ita contulerit quive quid dolo / malo fecerit quominus conferat quove quem quosve ex sociis fallat is eius putei partem ne / habeto eaque pars socii sociorumve qui ipensas fecerint esto / [[ei v]l ii(s) coloni(s) qui ipensam fecerint in eo puteo in quo plures socii fuerint repetendi a sociis quod / bona fide erogatum esse apparuerit ius esto colonis inter se eas quoque partes puteorum quas / a fisco emerint et pretium solverint vendere quanti quis potuerit liceto qui vendere suam partem / quive emere volet apud proc(uratorem) qui metallis praeerit professionem dato aliter emere aut vendere ne / liceto ei qui debitor fisci erit donare partem suam ne liceto venas quae ad puteos prolatae / iacebunt ab ortu solis in occasum ii quorum erunt in officinas vehere debebunt qui post occa/sum solis vel noctu venas a puteis sustulisse coniuctus erit HS |(mille) nummos fisco inferre debeto / [ve]nae furem si servs erit procurator flagellis caedito et ea conditione vendito ut in perpetuis / vinculis sit neve in ullis metallis territorisve metallorum moretur pretium servi ad dominum / pertineto liberum procurator cofiscato et finibus metallorum in perpetuum prohibeto / putei omnes diligenter fulti destinatique sunto proque putri materia colonus cuiusque putei no/vam et idoneam subicito pilas aut fulturas firmamenti causa relictas attingere aut / violare dolove malo quid facere quominus eae pilae fulturaeve perviae sint ne liceto / [q]ui puteum vitiasse labefactasse decapitasse aliutque(!) quid dolo malo fecisse quominus is puteus / firmus sit convictus erit si servs erit flagellis arbitratu proc(uratoris) caesus ea condicione a domi/no veneat ne in ullis metallis moretur liberi bona proc(urator) in fiscum cogito et finibus ei metal/lorum in perpetuum interdicito / qui puteos aerarios aget a cuniculo qui aquam metallis / subducet recedito et non minus quam quinos denos pedes utroque latere relinquito / [c]uniculum violare ne liceto proc(urator) explorandi novi metalli causa ternagum a cuniculo agere / permittito ita ut ternagus non plures latitudinis et altitudinis quam quaternos pedes habeat / [v]enam intra quinos denos pedes ex utroque latere a cuniculo quaerere caedereve ne liceto / qui aliter quit(!) in ternagis fecisse convictus erit servs flagellis arbitratu proc(uratoris) caesus ea condi/cione (!) domino veniet ne in ullis metallis moretur liberi bona proc(urator) in fiscum cogito et fini/bus ei metallorum in perpetuum interdicito qui puteos argentarios (!) a cuniculo qui / aquam metallis subducet recedito et non minus quam sexagenos pedes utroque latere relin/quito et eos puteos quos occupaverit adsignatosve acceperit in opere uti determinati erunt / habeto nec ultra procedito neve egbolas colligito neve ternagos ita agito extra fines putei adsignati / [