IK 11.1, 41

Home > Asia > Turkey > Lydia > Ephesos > IK 11.1, 41

Dating

No information available.

Text

E(xemplum) s(acrarum) l(itterarum) / habet hoc eximium spectatis ac devotis viris virtus innata ut cum / principis sui ac rei publicae secundis invigilat in augmentis gloria re(i) / vitae ipsius damna conpenset adque hoc sibi ad famam quaesisse videatur / quod industriosi laboris opere Imperatoris sui meritis cognoverit prospe/rasse quorum omnium si quisquam oculis nostris ac mentebus(!) inhae/rescit quorum magnam copiam felicitas saeculi nostri sortita est / Philippum parentem amicumque nostrum eximium recte praedicaverim / virum cuius in dies singulos vigiliae dispositionesque quibus ipsius imperii / mei incrementa revirescunt quid amplius dicam de nato rei publicae nostrae / viro quam quod salutem suam semper posthabuit praemiis commodis hanc / specatim gloriam sibi deputans si nobis serviret periculis suis singula / eius enumerare non opus est cuius aetatis nullus dies non officiis devotionis / honoratus inluxit semper mihi magna cum Philippo semper gloriosa per / Philippum numquam exper(s) sollicitudinis meae numquam arduis rebus / alienus hic gestorum prospere quasi quidam armiger immo dux nostrae / felicitatis apparuit usque adeo ut etiam nobis quoque silentibus egregia / facinora eius eluceant quibus talis et tantus enituit ut invidiam amoris / nostri fabore(!) superaret neque enim poterat in se liboris aculeos excitare / qui semper principi suo studuit plus placere et ideo si quis officiis eius invidit / [qui] tamen adhuc non potuit repperiri ingenii sui virus adversum commodum / [rei public]ae nostae non ausas est propalare modestia tem(pe)rntia magnanimita[s] / [fortitudo ius]titia fuerint etiam in aliis opificiosa cognomina ad in Philippo / [quod est non queunt ae]quare si his virtutibus praeditus non potuit non / [3] rei publicae utilitate sentire credatur / [3] et de nostri imperii securitate cogitare atque ideo amoris / [nostri ves]citur gloria nec debilitatem corporis sentit qua maxime / [3] devotionis officiis gloriatur animi servit[io] coepit / [sple]ndere et idcirco labores corporis vincit solus omnium qui imperi n[os]/[t]ri commodis se probaverit natum ergo qui tantis eius inlustribus meritis / [r]espondere nitimur cum placemus et decet tanti viri in opimis urbibus / [mo]numenta devotionis extare Marine carissime et iucundissime / statuas inauratas eidem locari decernimus efficacia sinceritatis tuae / [qui p]opulorum omnium diversarumque nation ore celebratur / singulorum quoque oculis incurrat sitque eius in re publica / [nost]ra memoria sempiterna qui laboribus suis rei publicae nostrae / semper gloriam iuvit