IHC 242

Home > Europe > Spain > Castillia y León > León > IHC 242

Dating

No information available.

Text

Omnibus exemplum sit quod venerabile templum / rex dedit Ordonius qui iacet ipse pius / hanc fecit sedem quam primo fecerat aedem / virginis hortatu quae fulget in pontificatu / pavit eam donnis per eam nitet urbs legionis / quaesumus ergo dei gratia parcat ei amen / is rex Alfonsi patris sui vestigio prudenter et iuste regnu(m) gubernas Talaveram / cepit et Arabes apud castrum sancti Stephani prostravit subiugavitque sibi Lusi/taniam et B(a)eticam provincias terram Arabu(m) quae Sincilla dicitur magna strage / subegit Anagarum coepit et vicariam et octavi regni sui anno cum sex mensibus / completis Zamorae infirmitate percussus ab hoc s(a)eculo migravit (a)era DCCCCXXXII