IGI 44

Home > Europe > Italy > Campania > provincia di Napoli > Ancient city Napoli > IGI 44

Dating

No information available.

Text

L(ucius) Munatius Hilarianus phrtoribus(!) Artemisis / salutem / honores quos decrevistis mihi item dona at re/munerandum animum meum et pronam volun/tatem grate accepi non pro magnitudine eorum / quae ostendistis tribuentes mihi et filio meo / heroi(!) vestro se maxime propositi vestri gratia / qui decrevistis quod vos et bonos et iustos intel/lexi ex his quae remuneratis et quidem quinqua/ginta choras quas mihi obtulistis excuso quinde/cim contentus item de imaginibus quattuor et de / statuis quattuor mihi enim sufficit statua una / et una imago se et in honorem fili(i) mei sufficiet / statua una plures enim imagines et statuas in / vestris animis habemus constitutas oportet / autem vos optimi viri et conphrtores(!) non / solum haec ante oculos habere phrtriam et / cultum eius et lautitiam (!) sperare de me disposi/tio animi mei magis hortatur volunta/tem meam in vestrum honorem et gratiam / valete // "GR"