ICUR 5, 13655

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 5, 13655

Dating

No information available.

Text

Quid tibi mors faciam quae nulli parcere nosti nescis lartitiam nescis amore iocos / his ego praevalui toto notissimus orbi hinc mihi larga domus hinc mihi census erat / gaudebam semper quid enim si gaudia desint hic vagus ac fallax utile mundus habet / me viso rabidi subito cecidere furores ridebat summus me veniente dolor / non licuit quemquam mordacibus urere curis nec rerum incerta mobilitate trahi / vincebat cunctos praesentia nostra timores et mecum felix quaelibet ora fuit / motibus ac dictis tragica quoque voce placebam exhilarans variis tristia corda modis / fingebam vultus habitus ac verba loquentur ut plures uno crederis ore loqui / ipse etiam quem nostra oculis geminabat imago horruit in vultos se macis esse meos / o quoties imitata meo se femina gestu vidit et erubuit totaque compta fuit / ergo quot in nostro videbantur corpore formae tot mecum raptos abtulit atra dies / quo vos iam tristi turbatus deprecor ore qui templum legitis cum pietate meum / o quam laetus eras Vitalis dicite maesti / sint tibi Vitalis sin(t) tibi laeta modo