ICUR 2, 4159

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 2, 4159

Dating

No information available.

Text

Vita hominum brevis est certa hanc determinat hora / sed vitae aeternae inde paratur iter / quo non indecora aut rursus peritura videntur / sed pulchrum atque decens iam sine fine manet / dic igitur quid mors stimulis agitaris iniquis / quid fremis incassum quid furibunda geris / commoda nulla tibi poterunt tua facta referre / nec prodesse potest impetus iste tibi / Gregorii semper monita atque exempla magistri / vita opere ac dignis moribus iste sequens / quo hunc terrere putas sunt huius maxima vota / mittere ad astra animam reddere corpus humo / saucia multiplici si quidem nam membra dolore / rursus in antiquo pulvere versa manent / quae coniuncta animae stabilito in corpore surgant / ad vitam aeternam te pereunte magis / sancta fides merito vitae clementia patris / spem certam hanc famulos iussit habere suos / hic requiescit Bonifatius iunior qui sedit annos V menses VIII dies XII / depositus oct(avum) Idus Mai{i}(as) imperante dom(ino) n(ostro) Heraclio [3] anno eius II