ICUR 2, 4116a

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 2, 4116a

Dating

No information available.

Text

Si antiquis principibus studium fuit leges exquirere ut subiecti populi delectabili tranquillitate fruerentur multo praestantius / est talia decernere quae possunt sacris regulis convenire absint enim a nostro saeculo damnosa compendia illud tantum / vere possumus lucrum dicere quod constat divina iudicia non punire nuper si quidem ad nos defensor ecclesiae Romanae / flebili allegatione pervenit cum apostolicae sedi peteretur antistes quosdam nefaria machinatione necessitatem temporis / aucupatos ita facultates pauperum extortis promissionibus ingravasse ut quod dictu nefas est etiam sacra vasa emptioni / publicae viderentur exposita hoc quantum fuit crudele committi tanto gloriosum est adhibita pietate resecari atque / ideo sanctitas vestra statuisse nos praesenti definitione cognoscat quod etiam ad universos patriarchas atque metro / politanas ecclesias volumus pertinere ut a tempore sanctissimi papae Bonifatii cum de talibus prohibendis suffragiis patres conscripti / senatus consulta nobilitatis suae memores condiderunt quicumque in episcopatu optinendo sive per se sive per aliam / quamcumque personam aliquid promisisse declaratur ut exsecrabilis contractus cunctis viribus effetetur si quis autem in / hoc scelere deprehenditur fuisse versatus nullam relinquimus vocem verum etiam si aut repetendum aut quod acceptum / est non reddendum esse crediderit sacrilegii reus protinus habeatur accepta restituens compulsione iudicis competentis / iustissimae si quidem leges ut bonis aperiunt ita claudunt malis moribus actionem praeterea quidquid in illo senatus consulto / decretum est praecipimus in eos modis omnibus custodiri qui se quoquo modo vel interpositas quascumque per / sonas scelestis contractibus miscuerunt et quia omnia decet sub ratione moderari nec possunt dici iusta quae nimia / sunt cum de apostolici consecratione pontificis intentio fortasse provenerit et ad palatium nostrum perducta fuerit alter / catio populorum suggerentes nobis intra tria milia solidorum cum collectione chartarum censemus accipere a quibus / tamen omnes idoneos rei ipsius consideratione removemus quia de ecclesiastico munere pauperibus est potius consulendum / alios vero patriarchas quando in comitatu nostro de eorum ordinatione tractatur in supra dictis condicionibus atque / personis intra duo milia solidorum iubemus expendere in civitatibus autem suis tenuissimae plebi non amplius quam quin / gentos solidos se distributuros esse cognoscant reliquos accipientes et edicti praesentis et senatus consulti nuper habiti / poena constringat sed et dantes canonum severitas persequatur vos autem qui patriarcharum honore reliquis praesidetis / ecclesiis quoniam constitutio nostra ab illicita promissione liberavit restat ut bona imitantes exempla sine aliquo eccle/siarum dispendio dignos maiestate pontifices offeratis iniquum est enim ut locum apud vos habeat ambitus quem nos / laicis divina consideratione perclusimus quapropter si quis apostolicae praesul ecclesiae vel patriarcharum episcopum / sive per se sive per parentes vel servientium quascumque personas aliqua suffragii crediderit ambitione promovendum et / ipsum reddere accepta definimus et quod est canonibus statutum eum modis omnibus esse passurum si quis vero quae / dederit aut promiserit eodem superstite timuerit publicare ab heredibus vel proheredibus eius ecclesia repetat cuius suffragio / antistes deprehenditur ordinatus nota infamiae nihilominus superstites inurente reliquos quoque ordines sub eadem fieri / districtione praecipimus quod si forsitan dolosae machinationis invento sacramentis persona intercedentibus fuerit obligata / ut salvo statu animae commissam iniquitatem neque approbare possit neque audeat accusare damus licentiam quibuslibet / honestis personis in singulis quibusque civitatibus apud iudices competentes hoc crimen deferre et quicquid ex ea potuerit / probatione recolligi ut ad probationem insequentes animemus tertiam partem indicatae rei ille percipiat qui tale facinus / voluerit approbare reliqua ipsis ecclesiis proficiant quae videntur extorta aut in fabricis earum aut in ministeriis nihilo / minus profutura decet enim ad usus bonos convertere quae voluit perversitas iniqua fraudare quiescat igitur mali / gnantium prava cupiditas quo tendunt qui a fonte praeclusi sunt recolatur et timeatur simonis iusta damnatio qui / emendum credidit totius largitatis auctorem orate ergo pro nobis edicta nostra custodientes quae divinis noscitis / convenire mysteriis sed quo facilius principis votum universorum mentibus innotescat hoc senatui hoc populis per prae/fectum urbis praecipimus intimari ut generalitas agnoscat nos illos persequi qui maiestati potius videntur adversi vos / quoque hoc universis quos deo propitio regitis episcopis intimate ne qui sit alienus a culpa qui potuit agnoscere / constituta