ICUR 1, 3903

Home > Europe > Italy > Lazio > Provincia di Roma > Ancient city Rome > ICUR 1, 3903

Dating

No information available.

Text

Perpetuas sine fine domos mors incolit atra aeternosq(ue) levis possidet umbra lares / vita subit caelum corpus tellure tenetur omnia sic repetunt iura locosq(ue) suos / sic rerum natura iubet sic temporis ordo quae modo sunt pereunt quaeq(ue) futura cadent / suscipe nunc coniunx si quis post funera sensus debita sacratis Manibus officia / multorum invidiam tandem caruisse memento ne quicquam paveas templa quietis habens / hic Probina iacet gracilis cito rapta marito diebus paucis vix commodata suo / invida sors rerum fatis quid mergis aceram nec te coniugii novus flectit amor / heu miseranda nimis auspiciis iuncta sinistris quo fato traderis hoc seviente peris / quid Probina prosunt fecunda viscera tibi concepis afectum luctum te ipsa parit / ni(hi)l te damna nocent communis funere leti cum tuus in nostro pectore viat amor / haec fuit in luce ista annos XVII m(enses) X dies XX in quibus cum marito vixit dies centum / aegrotavit dies XXXXV et requievit cum pace