IAM 2.1, 100

Home > Africa > Morocco > Banasa > IAM 2.1, 100

Dating

No information available.

Text

[Imp(erator) Caes(ar) divi Severi Pii Arab(ici) Adiab(enici) Parth(ici) max(imi) Brit(annici) max(imi) filius divi M(arci) Antonini Germ(anici) Sarm(atici) nepos divi Antonini Pii pronepos] / [divi H]adria[ni adnepos divi Traiani Parth(ici) et di]v[i] Nervae adnepos / Marcus Aurelius Antoninus Pius Aug(ustus) Part(hicus) max(imus) / Brit(annicus) max(imus) Germ(anicus) max(imus) pont(ifex) max(imus) trib(uniciae) potestatis / XVIIII imp(erator) III co(n)s(ul) IIII p(ater) p(atriae) proco(n)s(ul) dicit / obsequium et fidem vestram remunerans omnia quaecumque sunt debita fis/calia frumentaria sive pecuniaria pendentium quoque causarum concedo / vobis exceptis de quibus pronuntiatum est provocatione non secuta et hoc / amplius eas quoq(ue) causas at beneficium meum profiteor ipse pertinere in qui/bus appellationem interpositam probatum fuerit etiam si non sit admissa / certum habens quod indulgentiam meam obsequio sitis remuneraturi cum / vicor(um) et provinciarum bene de re p(ublica) merentium non tantum viris fortibus / in omni ordine spectatissimis castrensium adque civilium officiorum ve/rum etiam silvis quoque ipsis caelestium fertilibus animalium meritum / aput me conlocaveritis hoc beneficio meo praesumo omnes de cetero an/nuas pensitationes sive in frumento seu in pecunia eo promptius datu/ros quo me reputabitis non expectasse quin ultro offerrem neque petenti/bus vobis neque sperantibus nova remedia et magnificam indulgentiam / curantibus L(ucio) Ant(onio) Sosibiano et Aulo Pompeio Cassiano / d(u)umviris